- SIRIUS
- I.SIRIUSThebanorum in Aegypto Regum, iuxta Eratosthenem, undecimus, dictus quasi γ῾ιὸς κόῤῤης, Silius genae; alias Α᾿βάσκαντος, cui nemo invidet: excepit Anoyphen, regnavit ann. 18. ac successorem habuit Chnubum Gneurum, vide Ioh. Marshamum Can. Chron. circa initia Abrami.II.SIRIUSstella in ore Canis, quae a Latinis Canicula dicitur. Hyginus tamen, in tractatu de signts caelestibus, c. 35. Sirium diversum facit a Caniculâ, neque in ore Canis, sed in capite eius collocat. Haec in caeli centro cum Sole cuniuncta aestum eius duplicat, mortaliumque corpora nimiô calore languida reddit. Dictus Sirius, ut quidam volunt ἀπὸ τȏυ σειραίνειν, h. e. a siccando, propterea quod fluv. et fontes nimiô calore exsiccet: ut alii vero ἀπὸ τȏυ σειροῦν, h. e. ab evacuando, quod corpora nostra sudoribus evacuet. Quin et Solem ipsum quidem Sirium veteres appellârunt. Hesych. Σείριος, ὁ Α᾿ρχίλοχος τὸν ἥλιον, ὁ δὲ Ἴβυκος πάντα τὰ ἄςτρα. Suidas, Σεῖρ, σειρὸς ὁ ἥλιος, οἱ δὶ καὶ Σείριος. Hesiod. in Ε῎ργ. v. 585.——— Ε᾿πεὶ κεφαλην` καὶ γούνατα Σείριος ἄζει.Idem in Α᾿ςπιοδ. v. 152.——— Ο῎ςτεα δέ σφι περὶ ῥινοῖο σαπείσηςΣειρὶου ἀζαλέοιο κελαινῇ πύθετο αἴῃ.Lycophron in Cassandra, de corpore Aiacis in litus e mari eiecto: Ε᾿κβεβρασμένον νέκυν ἀκτὶς Σειρίου καταυανεῖ: quod observavit vir eximius, et singularis eruditionis Hadrianus Iunius in Animadversionib. Quin et Virgilium sic interpretantur οὐ τυχόντες, Georg. l. 4. v. 425.Iam rapidus torrens sitientes Sirius IndosArdebat caelo. ---- ----Non Solem autem, sed etiam omnia sidera dici Σειρίους, ex Ibyco modo docuit Hesych. Inde et Latinorum sidus a σεῖρος esle ingeniose nuper ostendit χαριέςτατος Tanaquillus Faber ad Dionys. Longinum. Apollon. l. 3.῾γψόθ᾿ ἀναθρώσκων ἅτε Σείριος Ω᾿κεανοῖο,Ο῝ς δή τοι καλὸς μὲν, ἀριζηλός τ᾿ ἐσιδέςθαιΑ᾿ντέλλει, μήλοισι δ᾿ εν ἄςπετον ἧκεν ὀΐζύν.Virg. Aen. l. 10. v. 272.Non secus ac liquidâ si quando nocte CometaeSanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor,Ille sitim, morbosque ferens mortalibus aegrisNascitur, et laevô contristat lumine caelum.Maleficam hanc Sirii naturam Homerus etiam indicat. Il. 22. v. 29.Ο῞ντν κύν᾿ Ω᾿ρίωνος ἐπίκλησιν καλέουσι,Λαμπρότατος μὲν ὅγ᾿ ἐςτὶ, κακὸν δέτε σῆμα τέτυκταιΚαί τε φέρει πολλὸν πυρετὸν δειλοῖσι βροτοῖσι.Eiusdem sideris pernicies apparet ex versibus Oppiani l. 3. Cyneg. ubi loquitur de fera quapiam:Καὶ κυν´α Σείριον οἶδε, καὶ ἀντέλλοντα φοβεῖται,Αύτίκα δὲ ῥωχμὸν καταδύεται ἐυρέος ἀίηςΗἒ κατα ςπήλυγγος ἀφεγγέος, εἰσόκεν ἄζης,Ηἔλιος παύσαιτο, καὶ οὐλομένου κυνὸς ἀςτήρ.Val. Flaccus l. 1. v. 682.---- Sic cum stabulis et messibus ingensIra Deûm, et Calabri populator Sirius arviIncubuit; coit agrestum manus inscia priscumIn nemus, et miseris dictat pta vota sacerdos.Idem l. 5. v. 368.Non secus Autumno quam cum magis asperat ignesSirius, et saevô cum nox accenditur aurôLuciferas crinita faces; habet Arcas, et ingensIuppiter: ast illum tantô non gliscere caelôVellet ager, vellent calidis iam fontibus amnes.Lucan. l. 10. v. 211.----- Rapidus quâ Sirius ignesExserit. ----- ———Statius l. 1. Silv. Carm. 3. v. 5.----- Nec calidô latravit Sirius astro.Nic. Lloyd. Coeterum in ortu eius matutiono Heliaco, uti et diebus aliquot ante et post, ut Deo, sacrificatum illi olim esse, Sethi Patriarchae nomine, observat Ioann. Seldenus de Synedris veter. Hebraeorum l. 3. c. 16. n. 6. Vide de eo plura, apud Salmas. ad Solin. p. 428. et seqq. et Casp. Batthium Animad. ad Statium passim, inprimis Part. 1. p. 96 et Part. 2. p. 1200. et seqq. ubi eum aucti quidem caloris indicem, non vero causam esle, contra traditionem Veter. pluribus contendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.